Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 13.25 Plin. Nat. 13.26 (English) >>Plin. Nat. 13.27

13.26

atlans mons peculiari proditur silva, de qua diximus. confines ei mauri, quibus plurima arbor citri et mensarum insania, quas feminae viris contra margaritas regerunt. exstat hodie m. ciceroni in illa paupertate et (quod magis mirum est) illo aevo empta hs d. memoratur et galli asini hs x30. venumdatae sunt et duae ab iuba rege pendentes, quarum alteri pretium fuit hs xii30, alteri paulo minus. interiit nuper incendio a cethegis descendens, hs xiii permutata, latifundii taxatione, si quis praedia tanti

-- --

mercari malit. magnitudo amplissimis adhuc fuit uni commissae ex orbibus dimidiatis duobus a rege mauretaniae ptolemaeo quattuor pedes et semipedem per medium ambitum, crassitudine quadrantali - maiusque miraculum in ea est artis latente iunctura quam potuisset esse naturae - , solidae autem a nomio caesaris liberto cognomen trahenti tribus sicilicis infra quattuor pedes totidemque infra pedem crassitudinis. qua in re non omittendum videtur tiberio principi mensam quattuor pedes sextante et sicilico excedentem, tota vero crassitudine sescunciali, operimento lamnae vestitam fuisse, cum tam opima nomio liberto eius esset. tuber hoc est radicis, maximeque laudatum quod sub terra totum fuerit, et rarius quam quae superne gignuntur etiam in ramis, proprieque quod tanti emitur arborum vitium est, quarum amplitudo ac radices aestimari possunt ex orbibus. sunt autem cupresso feminae atque etiamnum silvestri similes folio, odore, caudice. ancorarius mons vocatur citerioris mauretaniae, qui laudatissimum dedit citrum, iam exhaustus.

-- --



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 13.25 Plin. Nat. 13.26 (English) >>Plin. Nat. 13.27

Powered by PhiloLogic