Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 13.26 Plin. Nat. 13.27 (English) >>Plin. Nat. 13.28

13.27

mensis praecipua dos in venam crispis vel in vertices parvos. illud oblongo evenit discursu ideoque tigrinum appellatur, hoc intorto et ideo tales pantherinae vocantur. sunt et undatim crispae, maiore gratia, si pavonum caudae oculos imitentur. magna, verum post has, gratia extra praedictas crispis densa veluti grani congerie, quas ob id a similitudine apiatas vocant. summa vero omnium in colore: hic maxime mulsi placet, vinis suis refulgens. post haec amplitudo est: iam toti caudices iuvant, pluresque in una. mensae vitia lignum - ita vocatur materiae surda et indigesta simplicitas aut platani foliorum modo digesta - , item ilignae venae similitudo vel coloris et, quibus maxime obnoxias fecere aestus ventique, rimae aut capillamenta rimas imitata; postea murena nigro transcurrens limite variisque corticum punctis adprehensus papaverum modo et in totum atro propior colos maculaeve discolores. - virides terra condunt barbari et inlinunt cera, artifices vero frumenti acervis inponunt septenis diebus totidem intermissis, mirumque ponderi quantum ita detrahatur. naufragia docuere nuper hanc quoque materiem siccatam mari, duritie incorrupta, cospissari non ullo modo vehementius. nutriuntur

-- --

optime splendescuntque manus siccae fricatu a balineis maxime, nec vinis laeduntur ut iis genitae.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 13.26 Plin. Nat. 13.27 (English) >>Plin. Nat. 13.28

Powered by PhiloLogic