Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 13.27 Plin. Nat. 13.28 (English) >>Plin. Nat. 13.29

13.28

inter pauca nitidioris vitae instrumenta haec arbor est, quapropter insistendum ei quoque paululum videtur. nota etiam homero fuit. thyon graece vocatur, ab aliis thya. hanc itaque inter odores uri tradidit in deliciis circae, quam deam volebat intellegi, magno errore eorum qui odoramenta in eo vocabulo accipiunt, cum praesertim eodem versu cedrum laricemque una tradat uri, quo manifestum est de arboribus tantum locutum. theophrastus, qui proximus a magni alexandri aetate scripsit haec circa urbis romae annum ccccxxxx, magnum iam huic arbori honorem tribuit, memoratas ex ea referens templorum veterum contignationes quandamque inmortalitatem materiae in tectis contra vitia omnia incorruptae. radice nihil crispius, nec aliunde pretiosiora opera. praecipuam autem esse eam arborem circa hammonis delubrum, nasci et in interiore cyrenaicae parte. de mensis tamen tacuit, et alias nullius ante ciceronianam vetustior memoria est, quo noviciae

-- --

apparent. - alia est arbor eodem nomine, malum ferens exsecratum aliquis odore et amaritudine, aliis expetitum, domus etiam decorans, nec dicenda verbosius.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 13.27 Plin. Nat. 13.28 (English) >>Plin. Nat. 13.29

Powered by PhiloLogic