Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 13.28 Plin. Nat. 13.29 (English) >>Plin. Nat. 13.30

13.29

eadem africa, qua vergit ad nos, insignem arborem loton gignit, quam vocat celthim, et ipsam italiae familiarem, sed terra mutatam. praecipua est circa syrtis atque nasamonas. magnitudo quae piro, quamquam nepos cornelius brevem tradit. incisurae folio crebriores; alioqui ilicis viderentur. differentiae plures, eaeque maxime fructibus fiunt. magnitudo huic fabae, color croci, sed ante maturitatem alius atque alius, sicut uvis. nascitur densus in ramis myrti modo, non ut in italia cerasis, tam dulcis ibi cibo, ut nomen etiam genti terraeque dederit nimis hospitali advenarum oblivione patriae. ferunt ventris non sentire morbos qui eum mandant. melior sine interiore nucleo, qui in altero genere osseus videtur. vinum quoque exprimitur illi simile mulso, quod ultra denos dies negat durare idem nepos bacasque concisas cum alica ad cibos doliis condi. quin et exercitus pastos eo accepimus ultro citroque commeantes per africam. ligno colos niger; ad tibiarum cantus expetitur. e radice cultellis capulos brevesque alios usus excogitant.

-- --



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 13.28 Plin. Nat. 13.29 (English) >>Plin. Nat. 13.30

Powered by PhiloLogic