Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 13.29 Plin. Nat. 13.30 (English) >>Plin. Nat. 13.31

13.30

haec ibi natura arboris. est autem eodem nomine et herba et in aegypto caulis in palustrium genere. recedentibus enim aquis nili riguis provenit, similis fabae caule foliisque densa congerie stipatis, brevioribus tantum gracilioribusque. fructus in capite papaveri similis incisuris omnique alio modo; intus grana ceu milium. incolae capita in acervis putrefaciunt, mox separant lavando et siccata tundunt eoque pane utuntur. mirum est quod praeter haec traditur, sole occidente papavera ea comprimi et integi foliis, ad ortum autem aperiri, donec maturescant flosque, qui est candidus, decidat. hoc amplius in euphrate tradunt, et caput ipsum et florem vespera mergi usque in medias noctes totumque abire in altum, ut ne demissa quidem manu possit inveniri, reverti deinde paulatimque subrigi et ad exortus solis emergere extra aquam ac florem patefacere atque etiamnum insurgere, ut plane ab aqua absit alte. radicem lotos habet mali cotonei magnitudine, opertam nigro cortice, qualis et castaneas tegit. interius candidum corpus, gratum cibis et crudum, gratius decoctum sive aqua sive pruna. neque aliunde magis quam purgamentis eius sues crassescunt.

-- --



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 13.29 Plin. Nat. 13.30 (English) >>Plin. Nat. 13.31

Powered by PhiloLogic