Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 13.33 Plin. Nat. 13.34 (English) >>Plin. Nat. 13.35

13.34

tragon et asia fert sive scorpionem, veprem sine foliis, racemis rubentibus, ad medicinae usum. myricen et italia, quam tamaricen vocat, achaia autem bryan silvestrem. insigne in ea quod sativa tantum fert gallae similem fructum. in syria et aegypto copiosa haec est, cuius infelicia ligna appellamus, qua tamen infeliciora sunt graeciae. gignit enim

-- --

arborem ostryn, quam et ostryam vocant, solitariam circa saxa aquosa, similem fraxino cortice et ramis, folio piris, paulo tamen longioribus crassioribusque ac rugosis incisuris, quae per tota discurrunt, semine hordeo simili et colore. materies est dura atque firma, qua in domum inlata difficiles partus fieri produnt mortesque miseras. nec auspicatior in lesbo insula arbor quae vocatur euonymos, non absimilis punicae arbori - inter eam et laurum folia magnitudine, figura vero et mollitia punicae - , floris candidi odore statim pestem denuntians. fert siliquas sesames, intus granum quadriangula figura, spissum, letale animalibus; nec non et folio eadem vis. succurrit aliquando praeceps alvi exinanitio.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 13.33 Plin. Nat. 13.34 (English) >>Plin. Nat. 13.35

Powered by PhiloLogic