Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 13.36 Plin. Nat. 13.37 (English) >>Plin. Nat. 13.38

13.37

et ferulam inter externas dixisse conveniat arborumque generi adscripsisse, quoniam quarundam naturae, sicuti distinguemus, lignum omne corticis loco habent forinsecus, ligni autem loco fungosam intus medullam ut sabuci, quaedam vero inanitatem ut harundines. ferula calidis nascitur locis atque trans maria, geniculatis nodata scapis. duo eius genera: nartheca graeci vocant adsurgentem in altitudinem, nartheciam vero semper humilem. a genibus exeunt folia, maxima ut quaeque terrae proxima. cetera natura eadem quae anetho, et fructu simili. nulli fruticum levitas maior; ob id gestatu facilis baculorum usum senectuti praebet.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 13.36 Plin. Nat. 13.37 (English) >>Plin. Nat. 13.38

Powered by PhiloLogic