Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 13.37 Plin. Nat. 13.38 (English) >>Plin. Nat. 13.39

13.38

semen ferulae thapsian quidam vocavere, decepti

-- --

quoniam ferula sine dubio est thapsia, sed sui generis, foliis feniculi, inani caule nec excedente baculi longitudinem. semen quale ferulae, radix candida. incisa lacte manat et contusa suco, nec corticem abdicant. omnia ea venena: quippe etiam fodientibus nocet, si minima aspiret aura; intumescunt corpora, faciemque invadunt ignes sacri; ob id cerato prius inlinunt. quibusdam tamen morbis auxiliari dicunt medici permixtam aliis, item alopeciis suggillatisque ac liventibus, ceu vero remedia desint, ut scelera non tractent. sed ista praetexunt noxio instrumento, tantumque inpudentiae est, ut venenum artis esse persuadeant. thapsia in africa vehementissima. quidam caulem incidunt per messes et in ipsa excavant radice, quo sucus confluat, arefactumque tollunt. alii folia, caulem, radicem tundunt in pila et sucum in sole coactum dividunt in pastillos. nero caesar claritatem ei dedit initio imperi, nocturnis grassationibus converberata facie inlinens id cum ture ceraque et secuto die contra famam cutem sinceram circumferens. ignem ferulis optime servari certum est easque in aegypto praecellere.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 13.37 Plin. Nat. 13.38 (English) >>Plin. Nat. 13.39

Powered by PhiloLogic