Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 13.41 Plin. Nat. 13.42 (English) >>Plin. Nat. 13.43

13.42

frutex est et cytisus, ab amphilocho atheniense miris laudibus praedicatus pabulo omnium, aridus vero etiam suum, spondetque iugero eius annua hs mm vel mediocri solo reditus. utilitas quae ervo, sed ocior satias, perquam modico pinguescente quadripede, ita ut iumenta hordeum

-- --

spernant. non ex alio pabulo lactis maior copia aut melior, super omnia pecudum medicina validas a morbis omnibus praestante. quin et nutricibus in defectu lactis aridum atque in aqua decoctum potui cum vino dari iubet - firmiores excelsioresque infantes fore - , viridem etiam gallinis aut, si inaruerit, madefactum. apes quoque numquam defore cytisi pabulo contingente promittunt democritus atque aristomachus. nec aliud minoris impendi est. seritur, cum hordeum, aut vere semine ut porrum, vel caule autumno ante brumam; si semine, madidum, aut, si desint imbres, satum spargitur. plantae cubitales transferuntur scrobe pedali. seritur per aequinoctia tenero frutice, perficitur triennio, demetitur verno aequinoctio, cum florere desiit, vel pueri anusve vilissima opera. canus aspectu, breviterque si quis exprimere similitudinem velit, angustioris trifoli frutex. datur animalibus post biduum semper, hieme vero quod inaruit madidum. satiant equos denae librae et ad portionem minora animalia, obiterque inter ordines alium, cepas seri fertile est. inventus est hic frutex in cythno insula, inde tralatus in omnes cycladas, mox in urbes graecas, magno casei

-- --

proventu. praeterea - quo maxime miror rarum esse in italia - non aestuum, non frigorum, non grandinum aut nivis iniuriam expavescit. adicit hyginus, ne cossium quidem propter nullam gratiam ligni.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 13.41 Plin. Nat. 13.42 (English) >>Plin. Nat. 13.43

Powered by PhiloLogic