Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 13.42 Plin. Nat. 13.43 (English) >>Plin. Nat. 13.44

13.43

nascuntur etiam in mari frutices arboresque - minores in nostro - , rubrum enim et totus orientis oceanus refertus est silvis. non habet lingua latia nomen quod graeci vocant phycos, quoniam alga herbarum maris vocabulum intellegitur, hic autem est frutex. folio lato, colore viridi gignit quod quidam prason vocant, alii zostera. alterum genus eiusdem capillaceo folio, simile feniculo, in saxis nascitur, superius in vadis haut procul litore, utrumque verno, et interit autumno. circa cretam insulam nato in petris purpuras quoque inficiunt, laudatissimo a parte aquilonis ut spongeis. tertium est gramini simile, radice geniculata et caule qualiter calami. aliud genus fruticum bryon vocatur, folio lactucae, rugosiore tantum, iam hoc inferius nascens, in alto vero abies et quercus cubitali altitudine; ramis earum adhaerent conchae. quercu et tingui

-- --

lanas tradunt, glandem etiam quasdam ferre in alto. naufragis haec deprehensa urinantibusque; ea et aliae traduntur praegrandes circa scionen. vitis enim passim nascitur, sed ficus sine foliis, rubro cortice. fit et palma fruticum generis. extra herculis columnas porri fronde nascitur frutex et alius lauri ac thymi, qui ambo eiecti in pumicem transfigurantur.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 13.42 Plin. Nat. 13.43 (English) >>Plin. Nat. 13.44

Powered by PhiloLogic