Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 13.4 Plin. Nat. 13.5 (English) >>Plin. Nat. 13.6

13.5

haec est materia luxus e cunctis maxime supervacui. margaritae enim gemmaeque ad heredem tamen transeunt, vestes prorogant tempus: unguenta ilico expirant ac suis moriuntur horis. summa commendatio eorum ut transeuntem feminam odor invitet etiam aliud agentis. exceduntque quadringenos denarios librae: tanti emitur voluptas aliena; etenim odorem qui gerit, ipse non sentit. si tamen et haec aliqua differentia signanda sunt, in m. ciceronis monumentis invenitur unguenta gratiora quae terram quam quae crocum sapiant, quando etiam corruptissimo in genere magis tamen iuvat quaedam ipsius vitii severitas. sed quosdam crassitudo maxime delectat, spissum appellantes, linique iam, non solum perfundi, gaudent. vidimus etiam vestigia pedum tingui, quod monstrasse m. othonem neroni principi ferebant, quaeso ut qualiter sentiretur iuvaretque ab ea parte corporis nec non aliquem e privatis audivimus iussisse spargi parietes balnearum unguento atque gaium principem

-- --

solia temperari ac, ne principale videatur hoc bonum, et postea quendam e servis neronis. maxime tamen mirum est hanc gratiam penetrasse et in castra; aquilae certe ac signa, pulverulenta illa et cuspidibus horrida, unguuntur festis diebus, utinamque dicere possemus quis primus instituisset! ita est nimirum: hac mercede corruptae orbem terrarum devicere aquilae. ista patrocinia quaerimus vitiis, ut per hoc ius sub casside unguenta sumantur.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 13.4 Plin. Nat. 13.5 (English) >>Plin. Nat. 13.6

Powered by PhiloLogic