Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 13.7 Plin. Nat. 13.8 (English) >>Plin. Nat. 13.9

13.8

seruntur autem palmae et trunco duum cubitorum longitudine, a cerebro ipso arboris fissuris diviso atque defosso. et ab radice avulsae vitalis est satus et ramorum tenerrimis. in assyria ipsa quoque arbor strata in solo umido

-- --

tota radicatur, sed in frutices, non in arborem. ergo plantaria instituunt anniculasque transferunt et iterum bimas. gaudent enim mutatione sedis, verna alibi, in assyria autem circa canis ortus. nec ferro attingunt ibi novellas, sed religant comas, ut in altitudinem exeant. robustas deputant crassitudinis gratia, semipedales ramorum truncos relinquentes, qui decisi alibi necant matrem. diximus salsum ab iis solum diligi. ergo, ubi non est tale, salem aspergunt, non radicibus, sed longius paulo. quaedam in syria et aegypto in binos se dividunt truncos, in creta et in ternos, quaedamque et quinos. ferunt statim in trimatu, in cypro vero, syria, aegypto quadrimae, aliae quinquennes, altitudine hominis, nullo intus pomi ligno quamdiu sunt novellae, ob id spadonum accepto nomine.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 13.7 Plin. Nat. 13.8 (English) >>Plin. Nat. 13.9

Powered by PhiloLogic