Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 13.8 Plin. Nat. 13.9 (English) >>Plin. Nat. 13.10

13.9

genera earum multa. sterilibus ad materias operumque lautiora utitur assyria et tota persis. sunt et caeduae palmarum quoque silvae, rursus germinantes ab radice succisae. dulcis medulla earum in cacumine, quod cerebrum appellant, exemptaque vivunt, quod non aliae. vocantur autem chamaeropes, folio latiore ac molli ad vitilia utilissimae, copiosae in creta, sed magis in sicilia. e palmis

-- --

prunae vivaces ignisque lentus. fructiferarum aliis brevius lignum in pomo, aliis longius, his mollius, illis durius, quibusdam osseum, limarum dente contra fascinantes religione politum. aliud pluribus vestitum paucioribusve tunicis, aliud crassioribus tenuioribusve. ita fiunt undequinquaginta genera, si quis omnium persequi velit nomina, etiam barbara, vinorumque ex iis differentias. clarissimae omnium, quas regias appellavere ob honorem, quoniam regibus tantum persidis servarentur, babylone natae uno in horto bagou; ita vocant spadones, qui apud eos etiam regnavere. hortus ille numquam nisi dominantis in aula fuit. at in meridiano orbe praecipuam optinent nobilitatem syagri proximamque margarides. hae breves, candidae, rotundae, acinis quam quam balanis similiores, quare et nomen a margaritis accepere. una earum arbor in chora esse traditur, una et syagrorum, mirumque de ea accepimus, cum phoenice ave, quae putatur ex huius palmae argumento nomen accepisse, intermori ac renasci ex se ipsa, eratque, cum proderem, fertilis. pomum ipsum grande, durum, horridum et a ceteris generibus distans sapore quodam ferinae in apris evidentissimo, quae causa nominis. quarta auctoritas sandalidum a

-- --

similitudine appellatarum. iam in aethiopiae fine quinque harum, qui plurimas, arbores tradunt, non raritate magis quam suavitate mirabiles. ab his caryotae maxime celebrantur, et cibo quidem, sed et suco uberrimae, ex quibus praecipua vina orienti, inimica capiti, unde pomo nomen. sed ut copia ibi atque fertilitas, ita nobilitas in iudaea, nec in tota, sed hiericunte maxime, quamquam laudata et archelaide et phaselide atque liviade, gentis eiusdem convallibus. dos iis praecipua suco pingui lactentibus quodamque vini sapore in melle praedulci. sicciores ex hoc genere nicolai, sed amplitudinis praecipuae: quaterni cubitorum longitudinem efficiunt. minus speciosae, sed sapore caryotarum sorores et ob hoc adelphides dictae proximam suavitatem habent, non tamen eandem. tertium ex his genus patetae: nimio liquore abundant, rumpitque se pomi ipsius, etiam in sua matre, ebrietas, calcatis similis. suum genus e sicciore turba dactylis, praelonga gracilitate curvatis interim; nam quos ex his honori deorum damus, chydaeos appellavit

-- --

iudaea gens contumelia numinum insignis. in totum arentes thebaidi atque arabiae macroque corpore exiles, et adsiduo vapore torrente crustam verius quam cutem obducunt. in ipsa quidem aethiopia friatur haec - tanta est siccitas - et farinae modo spissatur in panem. gignitur autem in frutice ramis cubitalibus, folio latiore, pomo rotundo, sed maiore quam mali amplitudine; coecas vocant. triennio maturescunt, semperque frutici pomum est subnascente alio. thebaidis fructus extemplo in cados conditur cum sui ardoris anima. ni ita fiat, celeriter expirat marcescitque non retostus furnis. e reliquo genere plebeiae videntur syriae et quas tragemata appellant. nam in alia parte phoenices ciliciaeque populari etiam nomine a nobis appellantur balani. eorum quoque plura genera. differunt figura rotunditatis aut proceritatis, differunt et colore, nigriores ac rubentes. nec pauciores fico traduntur colores, maxime tamen placent candidi. distant et magnitudine, prout multi cubitum effecere, quidam sunt non ampliores faba. servantur ii demum qui nascuntur in salsis atque sabulosis, ut in iudaea atque cyrenaica africa, non item in aegypto, cypro, syria, seleucia

-- --

assyria, quam ob rem sues et reliqua animalia ex iis saginantur. vitiati aut vetusti eius pomi signum est decidisse candidam verrucam, qua racemo adhaeserint. alexandri milites palmis viridibus strangulati sunt; in gedrosis id factum est pomi genere, alibi copia evenit: est enim tanta suavitas musteis, ut finis mandendi non nisi periculo fiat.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 13.8 Plin. Nat. 13.9 (English) >>Plin. Nat. 13.10

Powered by PhiloLogic