Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 14.9 Plin. Nat. 14.10 (English) >>Plin. Nat. 14.11

14.10

aestus fert spionia, quam quidam spineam vocant, autumnisque imbribus pinguescit; quin immo nebulis una alitur, ob id ravennati agro peculiaris. vennunculam inter optime deflorescentes et ollis aptissimam campani malunt

-- --

surculam vocare, alii scapulam, tarracina numisianam, nullas vires proprias habentem, sed totam perinde ac solum valeat, surrentinis tamen efficacissimam testis vesuvio tenus. ibi enim murgentina e sicilia potentissima, quam pompeianam aliqui vocant, laeto demum feracem, sicut horconia in campania tantum. e diverso arceraca, vergilio argitis dicta, ultro solum laetius facit, ipsa contra imbres et senectam fortissima, vino quidem vix annua ac vilitatis cibariae, sed ubertate praecipua. tolerat et annos mettica, contra omne sidus firmissima, nigro acino, vinis in vetustate rufescentibus.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 14.9 Plin. Nat. 14.10 (English) >>Plin. Nat. 14.11

Powered by PhiloLogic