Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 14.12 Plin. Nat. 14.13 (English) >>Plin. Nat. 14.14

14.13

in pergulis vero seruntur escariae appellatae e duracinis, albae, nigrae, et bumasti totidem coloribus, ac nondum dictae aegia et rhodia et uncialis, velut a pondere acini,

-- --

item picina, omnium nigerrima, et coronario naturae lusu stephanitis, acinos foliis intercursantibus, et quae forenses vocantur, celeres proventu, vendibiles aspectu, portatu faciles. contra damnantur etiam visu cinerea et rabuscula et asinusca, minus tamen caudas vulpium imitata alopecis. alexandrina appellatur vitis circa phalacram brevis, ramis cubitalibus, acino nigro fabae magnitudine, nucleo molli et minimo, obliquis racemis praedulcibus, folio parvo et rotundo, sine divisuris. septem his annis in narbonensis provinciae alba helvia inventa est vitis uno die deflorescens, ob id tutissima; carbunicam vocant, quam nunc tota provincia conserit.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 14.12 Plin. Nat. 14.13 (English) >>Plin. Nat. 14.14

Powered by PhiloLogic