Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 14.13 Plin. Nat. 14.14 (English) >>Plin. Nat. 14.15

14.14

catonum ille primus, triumpho et censura super cetera insignis, magis tamen etiamnum claritate litterarum praeceptisque omnium rerum expetendarum datis generi romano, inter prima vero agrum colendi, ille aevi confessione optimus ac sine aemulo agricola, pauca attigit vitium genera, quarundam ex iis iam etiam nominibus abolitis. separatim toto tractatu sententia eius indicanda est, ut in omni genere noscamus quae fuerint celeberrima anno dc urbis, circa captas carthaginem ac corinthum, cum supremum is diem obiit, et quantum postea ccxxx annis vita profecerit. ergo de vitibus uvisque ita prodidit: "qui locus vino optimus dicetur esse et ostentus solibus,

-- --

aminnium minusculum et geminum eugenium, helvium minusculum conserito. qui locus crassior aut nebulosior, aminnium maius aut murgentinum, apicium, lucanum serito. ceterae vites miscellae maxime in quemvis agrum conveniunt. in olla vinaceis conduntur aminnium minusculum et maius et apicium, eadem in sapa et musto, in lora recte conduntur. quas suspendas duracinas, aminnias maiores, vel ad fabrum ferrarium pro passis hae recte servantur." nec sunt vetustiora de illa re latinae linguae praecepta. tam prope ab origine rerum sumus. aminneam proxime dictam Varro scantianam vocat.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 14.13 Plin. Nat. 14.14 (English) >>Plin. Nat. 14.15

Powered by PhiloLogic