Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 14.14 Plin. Nat. 14.15 (English) >>Plin. Nat. 14.16

14.15

in nostra aetate pauca exempla consummatae huius artis fuere, verum eo minus omittenda, ut noscantur etiam praemia, quae in omni re maxime spectantur. summam ergo adeptus est gloriam acilius sthenelus e plebe libertina lx iugerum non amplius vineis excultis in nomentano agro atque cccc nummum venumdatis. magna fama et vetuleno aegialo, perinde libertino, fuit in campania rure liternino, maiorque etiam favore hominum, quoniam ipsum africani colebat exilium; sed maxima, eiusdem stheneli opera, remmio palaemoni, alias grammatica arte celebri, in hisce

-- --

viginti annis mercato rus dc nummum in eodem nomentano decimi lapidis ab urbe deverticulo. est autem usquequaque nota vilitas mercis per omnia suburbana, ibi tamen maxime, quoniam et neglecta indiligentia praedia paraverat ac ne in pessimis quidem elegantioris soli. haec adgressus excolere non virtute animi, sed vanitate primo, quae nota mire in illo fuit, pastinatis de integro vineis cura stheneli, dum agricolam imitatur, ad vix credibile miraculum perduxit, intra octavum annum cccc nummum emptori addicta pendente vindemia. cucurritque non nemo ad spectandas uvarum in iis vineis strues, litteris eius altioribus contra id pigra vicinitate sibi patrocinante, novissime annaeo seneca, principe tum eruditorum ac potentia, quae postremo nimia ruit super ipsum, minime utique miratore inanium, tanto praedii huius amore capto, ut non puderet inviso alias et ostentaturo tradere palmam eam, emptis quadriplicato vineis illis intra decimum fere curae annum. digna opera quae in caecubis setinisque agris proficeret, quando et postea saepenumero septenos culleos singula iugera, hoc est amphoras centenas quadragenas, musti dedere! ac ne quis victam in hoc antiquitatem arbitretur, idem cato denos culleos redire ex

-- --

iugeribus scripsit, efficacibus exemplis non maria plus temerata conferre mercatori, non in rubrum litus indicumve merces petitas quam sedulum ruris larem.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 14.14 Plin. Nat. 14.15 (English) >>Plin. Nat. 14.16

Powered by PhiloLogic