Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 14.15 Plin. Nat. 14.16 (English) >>Plin. Nat. 14.17

14.16

vino antiquissimo claritas maroneo in thraciae maritima parte genito, ut auctor est homerus. neque enim fabulosa aut de origine eius varie prodita consectamur, praeterquam aristaeum primum omnium in eadem gente mel miscuisse vino, suavitate praecipua utriusque naturae sponte provenientis. maroneum vicies tanto addito aquae miscendum homerus prodidit. durat etiam nunc vis in eadem terra generi rigorque indomitus, quippe cum mucianus ter consul ex iis qui nuperrime prodidere sextarios singulos octonis aquae misceri compererit praesens in eo tractu, esse autem colore nigrum, odoratum, vetustate pinguescere. et pramnio, quod idem homerus celebravit, etiam nunc honos durat. nascitur zmyrnae regione iuxta delubrum matris deum. in reliquis claritas generi non fuit alicui: anno fuit omnium generum bonitate l. opimio cos., cum c. gracchus tribunus plebem seditionibus agitans est interemptus. ea caeli temperies fulsit (cocturam vocant) solis opere natali urbis dcxxxiii, durantque adhuc vina ea

-- --

ducentis fere annis, iam in speciem redacta mellis asperi - etenim haec natura vinis in vetustate est - , nec potari per se queant pervincive aqua, usque in amaritudinem carie indomita; sed ceteris vinis commendandis minima aliqua mixtura medicamenta sunt. quod ut eius temporis aestimatione in singulas amphoras centeni nummi statuantur, ex his tantum usura multiplicata semissibus, quae civilis ac modica est, in c. caesaris germanici fili principatu anno clx singulas uncias vini constitisse, nobili exemplo docuimus referentes vitam pomponii secundi vatis cenamque quam principi illi dedit. tantum pecuniarum detinent apothecae! nec alia res maius incrementum sentit ad vicensimum annum maiusve ab eo dispendium, non proficiente pretio; raro quippe adhuc fuere, nec nisi in nepotatu, singulis testis milia nummum. viennenses soli picata sua, quorum genera diximus, pluris permutare, sed inter sese amore patrio, creduntur; idque vinum frigidius reliquis existimatur in frigido potu.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 14.15 Plin. Nat. 14.16 (English) >>Plin. Nat. 14.17

Powered by PhiloLogic