Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 14.16 Plin. Nat. 14.17 (English) >>Plin. Nat. 14.18

14.17

vino natura est hausto accendendi calore viscera intus, foris infuso refrigerandi. nec alienum fuerit commemorare hoc in loco quod androcydes sapientia clarus ad alexandrum magnum scripsit, intemperantiam eius cohibens: "vinum poturus, rex, memento bibere te

-- --

sanguinem terrae. cicuta hominis venenum est, cicutae vinum." quibus praeceptis ille si obtemperavisset, profecto amicos in temulentia non interemisset, prorsus ut iure dici possit, neque viribus corporis utilius aliud neque voluptatibus perniciosius, si modus absit.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 14.16 Plin. Nat. 14.17 (English) >>Plin. Nat. 14.18

Powered by PhiloLogic