Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 14.17 Plin. Nat. 14.18 (English) >>Plin. Nat. 14.19

14.18

genera autem vini alia aliis gratiora esse quis dubitet aut non ex eodem lacu aliud praestantius altero germanitatem praecedere sive testa sive fortuito eventu quam ob rem de principatu se quisque iudicem statuet. iulia augusta lxxxvi annos vitae pucino vino rettulit acceptos, non alio usa. gignitur in sinu hadriatici maris non procul timavo fonte saxoso colle, maritimo adflatu paucas coquente amphoras; nec aliud aptius medicamentis iudicatur. hoc esse crediderim quod graeci celebrantes miris laudibus praetetianum appellaverint ex hadriatico sinu. Divus Augustus setinum praetulit cunctis et fere secuti principes, confessa propter experimenta, non temere cruditatibus noxiis ab ea saliva. nascitur supra forum appi. antea caecubo

-- --

erat generositas celeberrima in palustribus populetis sinu amynclano, quod iam intercidit incuria coloni locique angustia, magis tamen fossa neronis, quam a baiano lacu ostiam usque navigabilem incohaverat.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 14.17 Plin. Nat. 14.18 (English) >>Plin. Nat. 14.19

Powered by PhiloLogic