Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 14.19 Plin. Nat. 14.20 (English) >>Plin. Nat. 14.21

14.20

at tertiam palmam varie venere albana urbi vicina, praedulcia ac rara in austero, item surrentina in vineis tantum

-- --

nascentia, convalescentibus maxime probata propter tenuitatem salubritatemque. tiberius caesar dicebat consensisse medicos ut nobilitatem surrentino darent; alioqui esse generosum acetum; c. caesar, qui successit illi, nobilem vappam. certant massica atque a monte gauro puteolos baiasque prospectantia. nam falerno contermina statana ad principatum venere non dubie palamque fecere sua quibusque terris tempora esse, suos rerum proventus occasusque. iuncta iis praeponi solebant calena et quae in vineis arbustisque nascuntur fundana et alia ex vicinia urbis, veliterna, privernatia. nam quod signiae nascitur, austeritate nimia continendae utile alvo, inter medicamina numeratur.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 14.19 Plin. Nat. 14.20 (English) >>Plin. Nat. 14.21

Powered by PhiloLogic