Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 14.22 Plin. Nat. 14.23 (English) >>Plin. Nat. 14.24

14.23

verum et longinquiora italiae ab ausonio mari non carent gloria, tarentina et servitia et consentiae genita et tempsae, calabriae lucanaque antecedentibus thurinis. omnium vero eorum maxime inlustrata messalae potiti salute lagarina, non procul grumento nascentia. campania nuper

-- --

excitavit novis nominibus auctoritatem sive cura sive casu ad quartum a neapoli lapidem trebellicis, iuxta capuam caulinis et in suo agro trebulanis, alioqui semper inter plebeia et trifolinis gloriata. nam pompeianis summum decem annorum incrementum est, nihil senecta conferente. dolore etiam capitum in sextam horam diei sequentis infesta deprehenduntur. quibus exemplis, nisi fallor, manifestum est patriam terramque referre, non uvam, et supervacuam generum consectationem in numerum, cum eadem vitis aliud aliis in locis polleat. hispaniarum laeetana copia nobilitantur, elegantia vero tarraconensia atque lauronensia et baliarica ex insulis conferuntur italiae primis. nec ignoro multa praetermissa plerosque existimaturos, quando suum cuique placet et, quocumque eatur, fabula eadem reperitur, Divi Augusti iudiciorum ac palati peritissimum e libertis censuram vini in epulas eius facientem dixisse hospiti de indigena vino, novum quidem sibi gustum esse eum atque non ex nobilibus, sed caesarem non aliud poturum. nec negaverim et alia digna esse fama, sed de quibus consensus aevi iudicaverit haec sunt.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 14.22 Plin. Nat. 14.23 (English) >>Plin. Nat. 14.24

Powered by PhiloLogic