Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 14.23 Plin. Nat. 14.24 (English) >>Plin. Nat. 14.25

14.24

nunc simili modo transmarina dicemus. in summa gloria post homerica illa, de quibus supra diximus, fuere thasium chiumque, ex chio quod ariusium vocant. his addidit lesbium erasistrati maximi medici auctoritas,

-- --

circiter ccccl anno urbis romae. nunc gratia ante omnia est clazomenio, postquam parcius mari condiunt. lesbium sponte naturae suae mare sapit. nec tmoliti per se gratia ut vino, sed cuius dulci admixto reliquorum duritia suavitatem accipiat simul et aetatem, quoniam vetustiora protinus videntur. ab his dignatio est sicyonio, cyprio, telmesico, tripolitico, berytio, tyrio, sebennytico. in aegypto hoc nascitur tribus generibus uvarum ibi nobilissimis, thasia, aethalo, peuce. post haec auctoritas hippodamantio, mystico, cantharitae, protropo cnidio, catacecaumenitae, petritae, myconio. nam mesogiten capitis dolores facere compertum est, nec ephesium salubre esse, quoniam mari et defruto condiatur. apamenum mulso praecipue convenire dicitur, sicut praetutium in italia. est enim et haec proprietas generum; dulcia utique inter se non congruunt. exolevit et protagion, quod italicis proximum fecerant asclepiadis scholae. apollodorus medicus in volumine, quo suasit ptolemaeo regi quae vina biberet, italicis etiam tum ignotis laudavit in ponto nasperceniten, mox oreticum, oeneaten,

-- --

leucadium, ambracioten et, quod cunctis praetulit, peparethium, sed minoris famae esse dixit, quoniam ante sex annos non placeret.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 14.23 Plin. Nat. 14.24 (English) >>Plin. Nat. 14.25

Powered by PhiloLogic