Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 14.26 Plin. Nat. 14.27 (English) >>Plin. Nat. 14.28

14.27

non possunt iure dici vina quae graeci deuteria appellant, cato et nos loram, maceratis aqua vinaceis, sed tamen inter vina operaria numerantur. tria eorum genera: decima parte aquae addita quam musti expressa sit

-- --

et ita nocte ac die madefactis vinaceis rursusque prelo subiectis; alterum, quo modo graeci factitavere, tertia parte eius quod expressum sit addita aquae expressoque decocto ad tertias partes. tertium est faecibus vini expressum, quod faecatum cato appellat. nullum ex his plus quam annui usus.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 14.26 Plin. Nat. 14.27 (English) >>Plin. Nat. 14.28

Powered by PhiloLogic