Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 14.31 Plin. Nat. 14.32 (English) >>Plin. Nat. 14.33

14.32

"quinque thasi vini depromam, bina falerni." P. Licinius Crassus l. iulius caesar censores anno urbis conditae dclxv edixerunt, "ne quis vinum graecum, aminniumque octonis aeris singula quadrantalia venderet." haec enim verba sunt. tanta vero graeco vino gratia erat, ut singulae potiones in convictu darentur. quibus vinis auctoritas fuerit sua iuventa, M. Varro his verbis tradit: "l. lucullus puer apud patrem numquam lautum convivium vidit, in quo plus semel graecum vinum daretur: ipse cum rediit ex asia, milia cadum congiarium divisit amplius centum. c. sentius, quem praetorem vidimus, chium vinum suam domum inlatum dicebat tum primum, cum sibi cardiaco medicus dedisset: hortensius super x cadum heredi reliquit." hactenus Varro. quid non et caesar dictator triumphi sui cena vini falerni amphoras, chii cados in convivia distribuit idem hispaniensi triumpho chium et falernum dedit, epulo vero in tertio consulatu suo falernum, chium, lesbium, mamertinum, quo tempore primum quattuor genera vini adposita constat.

-- --

postea ergo reliqua omnia in nobilitatem venere et circiter dcc urbis annum.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 14.31 Plin. Nat. 14.32 (English) >>Plin. Nat. 14.33

Powered by PhiloLogic