Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 14.49 Plin. Nat. 14.50 (English) >>Plin. Nat. 14.51

14.50

ac si quis diligentius reputet, in nulla parte

-- --

operosior vita est - ceu non saluberrimum ad potus aquae liquorem natura dederit, quo cetera omnia animalia utuntur; at nos vinum bibere et iumenta cogimus - tantoque opere, tanto labore et inpendio praestat quod hominis mentem mutet ac furorem gignat, milibus scelerum ob id editis, tanta dulcedine, ut magna pars non aliud vitae praemium intellegat. quin immo, ut plus capiamus, sacco frangimus vires, et alia inritamenta excogitantur ac bibendi causa etiam venena concipiuntur, aliis cicutam praesumentibus, ut bibere mors cogat, aliis pumicis farinam et quae referendo pudet docere. cautissimos ex iis in balineis coqui videmus exanimesque efferri, iam vero alios lectum expectare non posse, immo vero nec tunicam, nudosque ibi protinus et anhelos ingentia vasa corripere, velut ad ostentationem virium, ac plena infundere, ut statim vomant rursusque hauriant, idque iterum tertiumque, tamquam ad perdenda vina geniti et tamquam effundi illa non possint nisi per corpus humanum! huc pertinent peregrinae exercitationes et volutatio in caeno ac pectorosa cervicis repandae ostentatio. per omnia haec praedicatur sitis quaeri. iam vero quae in bibendo certamina, quae vasa adulteriis caelata, tamquam per se parum doceat

-- --

libidines temulentia! ita vina ex libidine hauriuntur, atque etiam praemio invitatur ebrietas et, si dis placet, emitur. alius, ut quantum biberit, tantum edit, pretium vinolentiae lege accipit, alius quantum alea quaesierit, tantum bibit. tunc avidi matronam oculi licentur, graves produnt maritum, tunc animi secreta proferuntur. alii testamenta sua nuncupant, alii mortifera elocuntur rediturasque per iugulum voces non continent - quam multis ita interemptis! - volgoque veritas iam attributa vino est. interea, ut optime cedat, solem orientem non vident ac minus diu vivunt. hinc pallor et genae pendulae, oculorum ulcera, tremulae manus effundentes plena vasa - quae sit poena praesens - , furiales somni et inquies nocturna praemiumque summum ebrietatis libido portentosa ac iucundum nefas. postero die ex ore halitus cadi ac rerum omnium oblivio morsque memoriae. rapere se ita vitam praedicant, cum priorem diem cotidie perdant; illi vero et venientem. tiberio claudio principe ante hos annos xl institutum, ut ieiuni biberent potiusque vinum antecederet cibos, externis et hoc artibus ac medicorum placitis novitate semper aliqua sese commendantium. gloriam hac virtute parthi quaerunt, famam apud

-- --

graecos Alcibiades meruit, apud nos cognomen etiam novellius torquatus mediolanensis, ad proconsulatum usque praeturae honoribus gestis, tribus congiis - unde et cognomen illi fuit - epotis uno impetu, spectante miraculi gratia tiberio principe, in senecta iam severo atque etiam saevo alias. et ipsi iuventa ad merum pronior fuerat, eaque commendatione credidere l. pisonem urbis curae ab eo delectum, quod biduo duabusque noctibus perpotationem continuasset apud ipsum iam principem. nec alio magis drusus caesar regenerasse patrem tiberium ferebatur. torquato rara gloria, quando et haec ars suis legibus constat, non labasse sermone, non levatum vomitione nec alia corporis parte, dum biberet, matutinas obisse sine iniuria vigilias, plurimum hausisse uno potu, plurimum praeterea aliis minoribus addidisse, optima fide non respirasse in hauriendo neque expuisse nihilque ad elidendum in pavimentis sonum ex vino reliquisse, diligenti scito legum contra bibendi fallacias. tergilla ciceronem m. f. binos congios simul haurire solitum ipsi obicit marcoque agrippae a temulento scyphum

-- --

inpactum. etenim haec sunt ebrietatis opera. sed nimirum hanc gloriam auferre cicero voluit interfectori patris sui m. antonio. is enim ante eum avidissime adprehenderat hanc palmam edito etiam volumine de sua ebrietate, quo patrocinari sibi ausus adprobavit plane, ut equidem arbitror, quanta mala per temulentiam terrarum orbi intulisset. exiguo tempore ante proelium actiacum id volumen evomuit, quo facile intellegatur ebrius iam sanguine civium et tanto magis eum sitiens. namque et haec necessitas vitium comitatur, ut bibendi consuetudo augeat aviditatem, scitumque est scytharum legati, quanto plus biberint, tanto magis sitire parthos.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 14.49 Plin. Nat. 14.50 (English) >>Plin. Nat. 14.51

Powered by PhiloLogic