Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 14.6 Plin. Nat. 14.7 (English) >>Plin. Nat. 14.8

14.7

apianis apes dedere cognomen, praecipue earum avidae. ex iis duo genera lanugine et ipsa pubescunt. distant quod altera celerius maturescit, quamquam et altera properante. situs frigidi iis non respuuntur, et tamen nullae celerius

-- --

imbre putrescunt. vina primo dulcia austeritatem annis accipiunt. etruria nulla magis vite gaudet. et hactenus potissima nobilitas datur peculiaribus atque vernaculis italiae; ceterae advenere. e chio thasove graecula non inferior aminneis bonitate, praetenera acino et uva tam parva, ut nisi pinguissimo solo colere non prosit. eugeniam tauromenitani colles cum generositatis cognomine misere albano tantum agro, quoniam translata statim mutatur. namque est aliquis tantus locorum amor, ut omnem in iis gloriam suam relinquant nec usquam transeant totae. quod et in raetica allobrogicaque, quam supra picatam appellavimus, evenit, domi nobilibus nec agnoscendis alibi. fecundae tamen bonitatis vice copiam praestant, eugenia ferventibus locis, raetica temperatis, allobrogica frigidis, gelu maturescens et colore nigra. ex iis quas adhuc diximus, sed etiam e nigris, vina vetustate in album colorem transeunt. reliquae ignobiles, aliquando tamen caeli aut soli opera non fallunt vetustatem, sicuti faecenia et cum ea florens biturigiaca, acino rarior, numquam floris obnoxii, quoniam antecedunt ventisque et imbribus resistunt, meliores tamen algentibus locis quam calidis, umidis quam sitientibus. visulla grandi magis quam denso uvarum partu, inpatiens variantis caeli, sed

-- --

contra tenorem unum algoris aestusve constans. quae minor est ex eo genere, melior. in eligendo solo morosa, pingui putrescit, gracili omnino non provenit; mediam temperiem delicate quaerit, ob hoc sabinis collibus familiaris. uva eius indecora visu, sapore iucunda. nisi matura protinus rapitur, etiam non putrescens cadit. contra grandines eam tuetur foliorum amplitudo atque duritia.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 14.6 Plin. Nat. 14.7 (English) >>Plin. Nat. 14.8

Powered by PhiloLogic