Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 14.8 Plin. Nat. 14.9 (English) >>Plin. Nat. 14.10

14.9

fertilitas commendat ceteras principemque helvennacam. duo eius genera: maior quam quidam longam, minor quam marcum appellant, non tam fecundam, sed gratiorem haustu. discernitur folio circinato, verum utraque gracilis. furcas subdere iis necessarium; alioqui ubertatem suam non tolerant. maritimo adflatu gaudent, roscida odere. nulla vitium minus italiam amat, rara, parva, putrescens in ea, vino quoque quod genuit aestatem non exuperans; nec alia macro solo familiarior. graecinus, qui alioqui cornelium celsum transcripsit, arbitratur non naturam eius repugnare italiae, sed culturam avide palmites evocantium. ob id fertilitate sua absumi, si non praepinguis soli ubertas lassescentem sustineat. carbunculare negatur, magna dote, si verum est aliqua in vite caelo non esse ius.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 14.8 Plin. Nat. 14.9 (English) >>Plin. Nat. 14.10

Powered by PhiloLogic