Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 14.52 Plin. Nat. 15.1 (English) >>Plin. Nat. 15.2

15.1

oleam theophrastus e celeberrimis graecorum auctoribus urbis romae anno circiter ccccxl negavit nisi intra xxxx passuum ab mari nasci, fenestella vero omnino non fuisse in italia hispaniaque aut africa tarquinio prisco regnante, ab annis populi romani clxxiii, quae nunc pervenit trans alpis quoque et in gallias hispaniasque medias. urbis quidem anno dv appio claudio caeci nepote l. iunio cos. olei librae duodenae denis assibus veniere, et mox anno dclxxx m. seius l. f. aedilis curulis olei denas libras singulis assibus praestitit populo romano per totum annum. minus ea miretur qui sciat post annos xxii cn. pompeio iii cos. oleum provinciis italiam misisse. hesiodus quoque, in primis culturam agrorum

-- --

docendam arbitratus vitam, negavit oleae satorem fructum ex ea percepisse quemquam: tam tarda tunc res erat. at nunc etiam in plantariis ferunt, translatarumque altero anno decerpuntur bacae. fabianus negat provenire in frigidissimis oleam neque in calidissimis.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 14.52 Plin. Nat. 15.1 (English) >>Plin. Nat. 15.2

Powered by PhiloLogic