Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 15.10 Plin. Nat. 15.11 (English) >>Plin. Nat. 15.12

15.11

his proxima amplitudine mala quae vocamus cotonea et graece cydonea, e creta insula advecta.

-- --

incurvatos trahunt ramos prohibentque crescere parentem. plura eorum genera: chrysomela incisuris distincta, colore ad aurum inclinato, qui candidior nostratia cognominat, odoris praestantissimi. est et neapolitanis suus honos. minora ex eodem genere struthea odoratius vibrant, serotino proventu, praecoci vero mustea. strutheis autem cotonea insita suum genus fecere mulvianum, quae sola ex iis vel cruda manduntur, iam et virorum salutatoriis cubiculis inclusa ac simulacris noctium consciis inposita. sunt praeterea parva silvestria, e strutheis odoratissima et in saepibus nascentia.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 15.10 Plin. Nat. 15.11 (English) >>Plin. Nat. 15.12

Powered by PhiloLogic