Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 15.11 Plin. Nat. 15.12 (English) >>Plin. Nat. 15.13

15.12

mala appellamus, quamquam diversi generis, persica et granata, quae in punicis arboribus novem generum dicta sunt. his acinus sub cortice intus, illis lignum in corpore. nec non et quaedam e piris libralia appellata amplitudinem sibi ponderis nomine adserunt. sed persicorum palma duracinis. nationum habent cognomen gallica et asiatica. post autumnum maturescunt asiatica, aestate praecocia intra xxx annos reperta et primo denariis singula venumdata. supernatia e sabinis veniunt, popularia undique. pomum innocuum expetitur aegris, pretiumque iam singulis triceni nummi fuere, nullius maiore, quod miremur,

-- --

quia non aliud fugacius. longissima namque decerpto bidui mora est cogitque se venumdari.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 15.11 Plin. Nat. 15.12 (English) >>Plin. Nat. 15.13

Powered by PhiloLogic