Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 15.13 Plin. Nat. 15.14 (English) >>Plin. Nat. 15.15

15.14

in totum quidem persica peregrina etiam asiae graeciaeque esse ex nomine ipso apparet atque e perside advecta. sed pruna silvestria ubique nasci certum est, quo magis miror huius pomi mentionem a catone non habitam, praesertim cum condenda demonstraret quaedam et silvestria. nam persicae arbores sero et cum difficultate transiere, ut quae in rhodo nihil ferant, quod primum ab aegypto earum fuerat hospitium. falsum est venenata cum cruciatu in persis gigni et poenarum causa ab regibus tralata in aegyptum terra mitigata. id enim de persea diligentiores tradunt, quae in totum alia est, myxis rubentibus similis, nec extra orientem nasci voluit. eam quoque eruditiores negaverunt ex perside propter supplicia tralatam, sed a perseo memphi satam, et ob id alexandrum illa coronari victores ibi instituisse in honorem atavi sui. semper autem folia habet et poma subnascentibus aliis. sed pruna quoque omnia post catonem coepisse manifestum erit.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 15.13 Plin. Nat. 15.14 (English) >>Plin. Nat. 15.15

Powered by PhiloLogic