Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 15.14 Plin. Nat. 15.15 (English) >>Plin. Nat. 15.16

15.15

malorum plura sunt genera. de citreis cum sua arbore diximus, medica autem graeci vocant patriae nomine. aeque peregrina sunt zizipha et tubures, quae et ipsa non pridem venere in italiam, haec ex africa, illa ex syria. sex. papinius, quem consulem vidimus, primus utraque attulit Divi Augusti novissimis temporibus in castris

-- --

sata, bacis similiora quam malis, sed aggeribus praecipue decora, quoniam et in tecta iam silvae scandunt. tuburum duo genera: candidum et a colore syricum dictum. paene peregrina sunt in uno italiae agro veroniensi nascentia quae lanata appellantur; lanugo ea obducit, strutheis quidem persicisque plurima, iis tamen peculiare nomen dedit, nulla alia commendatione insignibus.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 15.14 Plin. Nat. 15.15 (English) >>Plin. Nat. 15.16

Powered by PhiloLogic