Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 15.15 Plin. Nat. 15.16 (English) >>Plin. Nat. 15.17

15.16

reliqua cur pigeat nominatim indicare, cum conditoribus suis aeternam propagaverint memoriam, tamquam ob egregium aliquod in vita factum nisi fallor, apparebit ex eo ingenium inserendi nihilque tam parvum esse quod non gloriam parere possit. ergo habent originem a matio cestioque et mallio, item scaudio; quibus cotoneo insito ab appio e claudia gente appiana sunt cognominata. odor est iis cotoneorum, magnitudo quae scaudianis, color rubens. ac ne quis sic ambitum valuisse claritatis e familia putet, sunt et sceptiana ab inventore libertino, insignia rotunditate. cato adicit quiriniana et quae tradit in doliis condi scantiana. omnium autem nuperrime adoptata sunt parva gratissimi saporis, quae petisia nominantur. patrias

-- --

nobilitavere amerina et graecula. cetera e causis traxere nomen: germanitatis cohaerentia gemella, numquam singula in fetu, colore syrica, cognatione melapia, mustea a celeritate mitescendi, quae nunc melimela dicuntur a sapore melleo, orbiculata a figura orbis in rotunditatem circumacti - haec in epiro primum provenisse argumento sunt graeci, qui epirotica vocant - , mammarum effigie orthomastia, condicione castrati seminis quae spadonia appellant belgae. melofoliis folium unum, aliquando et geminum, erumpit e latere medio. celerrime in rugas marcescunt pannucea. stolide tument pulmonea. est quibusdam sanguineus colos origine ex mori insitu tracta. cunctis vero quae fuere a sole partes rubent. sunt et parva gratia saporis atque etiam acutiora odore silvestria. peculiare inprobae iis acerbitatis convicium et vis tanta, ut aciem gladii praestringat. dat aliis farina vilissimis nomen, quamquam primis adventu decerpique properantibus.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 15.15 Plin. Nat. 15.16 (English) >>Plin. Nat. 15.17

Powered by PhiloLogic