Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 15.16 Plin. Nat. 15.17 (English) >>Plin. Nat. 15.18

15.17

eadem causa in piris taxatur superbiae cognomine; parva haec, sed ocissima. e cunctis autem

-- --

crustumia gratissima, proxima iis falerna potu, quoniam tanta vis suci abundat - lactere hoc vocatur - , in iisque alia colore nigro, dona syriae. reliquorum nomina aliter in aliis atque aliis locis appellantur. sed confessis urbis vocabulis auctores suos nobilitavere decimiana et ex eo tractum quod pseudodecimianum vocant, dolabelliana longissimi pediculi, pomponiana cognomine mammosa, liceriana, seviana et quae ex iis nata sunt turraniana, longitudine pediculi distantia, favoniana rubra, paulo superbis maiora, lateriana, aniciana postautumnalia, acidulo sapore iucunda. tiberiana appellantur quae maxime tiberio principi placuere. colorantur magis sole grandescuntque, alioqui eadem essent quae liceriana. patriae nomina habent serissima omnium amerina, picentina, numantina, alexandrina, numidiana, graeca et in iis tarentina, signina, quae alii a colore testacea appellant, sicut onychina, purpurea, ab odore myrapia, laurea, nardina, tempore hordearia, collo ampullacea, et coriolana, bruttia gentilitatis, cucurbitina, acidula suci. incerta nominum

-- --

causa est barbaricis, veneriis quae colorata dicunt, regiis quae minimo pediculo sessilia, patriciis, vocimis, viridibus oblongisque. praeterea dixit volema vergilius a catone sumpta, qui et sementiva et mustea nominat.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 15.16 Plin. Nat. 15.17 (English) >>Plin. Nat. 15.18

Powered by PhiloLogic