Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 15.1 Plin. Nat. 15.2 (English) >>Plin. Nat. 15.3

15.2

genera earum tria dixit vergilius, orchites et radios et posias, nec desiderare rastros aut falces ullamve curam. sine dubio et in iis solum maxime caelumque refert. verum tamen et tondentur, cum et vites, atque etiam interradi gaudent. consequens earum vindemia est arsque vel maior olei musta temperandi. ex eadem quippe oliva differunt suci. primum omnium cruda dat atque nondum inchoatae maturitatis; hoc sapore praestantissimum. quin et ex eo prima unda preli lautissima ac deinde per deminutiones, sive in sportis prematur sive, ut nuper inventum est, exilibus regulis pede incluso. quanto maturior baca, tanto pinguior sucus minusque gratus. optima autem aetas ad decerpendum inter copiam bonitatemque incipiente baca nigrescere, cum vocant druppas, graeci vero drypetidas. cetero distat

-- --

tum, maturitas illa in torcularibus fiat an ramis, rigua fuerit arbor an suo tantum baca suco nihilque aliud quam rores caeli biberit.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 15.1 Plin. Nat. 15.2 (English) >>Plin. Nat. 15.3

Powered by PhiloLogic