Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 15.20 Plin. Nat. 15.21 (English) >>Plin. Nat. 15.22

15.21

e proximis auctoribus quidam altius curam repetunt deputarique statim poma ac vites ad hunc usum praecipiunt decrescente luna, post horam diei tertiam, caelo sereno aut siccis ventis. similiter deligi et ex locis siccis et ante perfectam maturitatem, addito ut luna infra terram sit, uvas cum malleolo sarmenti duro, demptis forfice corruptoribus acinis, in dolio picato recenti suspendi, exclusa omni aura operculo et gypso. sic et sorva ac pira, inlitis omnium surculis pice. dolia procul ab aqua esse. quidam sic cum palmite ipso condunt, capitibus eius scillae infixis utrimque, alii etiam vina habentibus doliis, dum ne contingant ea uvae, aliqui mala in patinis fictilibus fluitantia, quo genere et vino odorem adquiri putant. aliqui omnia haec in milio servari malunt, plerique vero in scrobe duum pedum altitudinis

-- --

harena substrato et fictili operculo, dein terra operto. creta quidam figlina etiam uvas inlinunt siccataque sole suspendunt, in usu diluentes cretam. eandem pomis vino subigunt. mala vero generosissima eadem ratione crustant gypso vel cera, quae, nisi maturuerint, incremento calcem rumpunt. semper autem in pediculos conlocant ea. alii decerpunt cum surculis eosque in medullam sabuci additos obruunt, ut supra scriptum est. alii singulis malis pirisque singula vasa fictilia adsignant et operculo eorum picato dolio iterum includunt, nec non aliqui in floccis capsisque, quas luto paleato inlinunt; alii hoc idem in patinis fictilibus, aliqui et in scrobe subiecta harena: ita sicca operiunt mox terra. sunt qui cotonea cera pontica inlita melle demergant. columella auctor est in puteos cisternasve uvas in fictilibus vasis pice diligenti cura inlitis mergi. liguria maritima alpibus proxima uvas sole siccatas iunci fasceis involvit cadisque conditas gypso includit. hoc idem graeci platani foliis aut vitis ipsius aut fici uno die in umbra siccatis atque in cado vinaceis interpositis. quo genere coa uva et berytia servantur, nullius suavitati postferendae. quidam, ut has faciant, in cinere lixivo tingunt protinus quam detraxere vitibus, mox in sole siccant passasque in aquam calidam

-- --

mergunt et iterum sole siccant, tum foliis, ut supra dictum est, involutas vinaceis stipant. sunt qui malunt uvas in scobe ramentisve abietis, populi, fraxini servare. sunt qui suspendi procul malis protinusque in granariis iubent, quoniam optime siccet frumenti pulvis. pensilibus contra vespas remedio est oleo adspergi ex ore. de palmis diximus.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 15.20 Plin. Nat. 15.21 (English) >>Plin. Nat. 15.22

Powered by PhiloLogic