Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 15.21 Plin. Nat. 15.22 (English) >>Plin. Nat. 15.23

15.22

e reliquo genere pomorum ficus amplissima est, quaedamque et piris magnitudine aemulae. de aegyptiae cypriaeque miraculis retulimus inter externas. idaea rubet olivae magnitudine, rotundior tantum, sapore mespili. alexandrinam hanc ibi vocant, crassitudine cubitali, ramosam, materie validam, lentam, sine lacte, cortice viridi, folio tiliae, sed molli. onesicritus tradit in hyrcania multum nostris esse dulciores fertilioresque, ut quae modios cclxx singulae ferant. ad nos ex aliis transiere gentibus, chalcide, chio, quarum plura genera. si quidem et lydiae, quae sunt purpureae, et mamillanae similitudinem earum habent et callistruthiae farti sapore praestantiores, ficorum omnium frigidissimae. nam de africanis, quoniam multi praeferunt

-- --

cunctis, magna quaestio est, cum id genus in africam nuperrime transierit. patriae nomen optinent etiam alexandrinae ex nigris, candicante rima, cognomine delicatae. nigra et rhodia est et tiburtina de praecocibus. sunt et auctorum nomina iis, liviae, pompei. siccandis haec sole in annuos usus aptissima cum mariscis et quas harundinum folii macula variat. est et herculanea et albicerata et aratia alba, pediculo minimo, latissima. primo autem provenit porphyritis, longissimo pediculo. comitatur eam e minimis, vilissimis popularis dicta. contra novissima sub hieme maturatur chelidonia. sunt praeterea eaedem serotinae et praecoces, biferae, alba ac nigra, cum messe vindemiaque maturescentes. serotinae et a corio appellatae duro, ex chalcidicis quarundam trifero proventu. tarenti tantum praedulces nascuntur, quas vocant onas. cato de ficis ita memorat: "ficos mariscas in loco cretoso aut aperto serito, in loco autem crassiore aut stercorato africanas et herculaneas, sacontinas, hibernas, tellanas atras pediculo longo." postea tot subiere nomina atque genera, ut vel hoc solum aestimantibus appareat mutatam esse vitam. sunt et hibernae quibusdam provinciis, uti

-- --

moesiae, sed artis, non naturae. parvarum genus arborum post autumnum fimo contegunt, deprehensasque in his hieme grossos, quae mitiore caelo refossae cum arbore atque in lucem remissae novos soles aliosque, quam quibus vixere, avide tamquam iterum natae accipiunt et cum venientium flore maturescunt, alieno praecoces anno, in tractu vel gelidissimo.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 15.21 Plin. Nat. 15.22 (English) >>Plin. Nat. 15.23

Powered by PhiloLogic