Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 15.22 Plin. Nat. 15.23 (English) >>Plin. Nat. 15.24

15.23

sed a catone appellata iam tum africana admonet africae ad ingens docimentum usi eo pomo. namque perniciali odio carthaginis flagrans nepotumque securitatis anxius, cum clamaret omni senatu carthaginem delendam, adtulit quodam die in curiam praecocem ex ea provincia ficum ostendensque patribus: "interrogo vos," inquit, "quando hanc pomum demptam putetis ex arbore." cum inter omnes recentem esse constaret: "atqui tertium," inquit, "ante diem scitote decerptam carthagine. tam prope a moeris habemus hostem!" statimque sumptum est punicum tertium bellum, quo carthago deleta est, quamquam catone anno sequente rapto. quid primum in eo miremur, curam ingeni an occasionem fortuitam, celeritatemque cursus an vehementiam viri super omnia est, quo nihil equidem duco mirabilius, tantam illam urbem et de terrarum orbe per cxx annos aemulam unius pomi argumento eversam, quod non trebia aut trasimenus, non

-- --

cannae busto romani nominis perficere potuere, non castra punica ad tertium lapidem vallata portaeque collinae adequitans ipse Hannibal. tanto propius carthaginem pomo cato admovit!



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 15.22 Plin. Nat. 15.23 (English) >>Plin. Nat. 15.24

Powered by PhiloLogic