Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 15.23 Plin. Nat. 15.24 (English) >>Plin. Nat. 15.25

15.24

colitur ficus arbor in foro ipso ac comitio romae nata, sacra fulguribus ibi conditis magisque ob memoriam eius quae, nutrix romuli ac remi, conditores imperii in lupercali prima protexit, ruminalis appellata, quoniam sub ea inventa est lupa infantibus praebens rumim (ita vocabant mammam), miraculo ex aere iuxta dicato, tamquam in comitium sponte transisset atto navio augurante. nec sine praesagio aliquo arescit rursusque cura sacerdotum seritur. fuit et ante saturni aedem, urbis anno * * * sublata sacro a vestalibus facto, cum silvani simulacrum subverteret. eadem fortuito satu vivit in medio foro, qua sidentia imperii fundamenta ostento fatali curtius maximis bonis, hoc est virtute ac pietate ac morte praeclara, expleverat. aeque fortuita eodem loco est vitis atque olea, umbrae gratia sedulitate plebeia satae, ara inde sublata gladiatorio munere divi iuli, quod novissime pugnavit in foro.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 15.23 Plin. Nat. 15.24 (English) >>Plin. Nat. 15.25

Powered by PhiloLogic