Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 15.25 Plin. Nat. 15.26 (English) >>Plin. Nat. 15.27

15.26

malorum pirorumque generi adnumerentur iure mespila atque sorva. mespilis tria genera: anthedon, setania; tertium degenerat, anthedoni tamen similius, quod gallicum vocant. setaniae maius pomum candidiusque, acini molliore ligno; ceteris minus pomum, sed odore

-- --

praestantius et quod diutius servetur. arbor ipsa de amplissimis. folia ante quam decidant rubescunt; radices multae atque altae et ideo inexstirpabiles. non fuit haec arbor in italia catonis aevo.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 15.25 Plin. Nat. 15.26 (English) >>Plin. Nat. 15.27

Powered by PhiloLogic