Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 15.28 Plin. Nat. 15.29 (English) >>Plin. Nat. 15.30

15.29

nuces vocamus et castaneas, quamquam adcommodatiores glandium generi. armatum iis echinato calyce vallum, quod inchoatum glandibus, mirumque vilissima esse quae tanta occultaverit cura naturae. trini quibusdam partus ex uno calyce; cortexque lentus, proxima vero corpori membrana et in his et in nucibus saporem, ni detrahatur, infestat. torrere has in cibis gratius, modo molantur, et praestant ieiunio feminarum quandam imaginem panis. sardibus hae provenere primum, ideo apud graecos sardianos balanos appellant, nam Διὸς βαλάνου nomen postea

-- --

inposuere excellentioribus satu factis. nunc plura earum genera. tarentinae faciles nec operosae cibo, planae figura. rotundior quae balanitis vocatur, purgabilis maxime et sponte prosiliens pura. plana est et salariana, tarentina minus tractabilis, laudatior corelliana et ex ea facta quo dicemus in insitis modo tereiana, quam rubens cortex praefert triangulis et popularibus nigris, quae coctivae vocantur. patria laudatissimis tarentum et in campania neapolis. ceterae suum pabulo gignuntur, scrupulosa corticis intra nucleos quoque ruminatione.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 15.28 Plin. Nat. 15.29 (English) >>Plin. Nat. 15.30

Powered by PhiloLogic