Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 15.32 Plin. Nat. 15.33 (English) >>Plin. Nat. 15.34

15.33

acinorum quoque magna est differentia, primum inter uvas ipsas callo, teneritate, crassitudine, interiore ligno aliis parvo et aliis etiam gemino, qui minime feraces musti. plurimum vero differunt hederae sabucique acini, et figura etiam punici, angulosi quippe soli. nec cutis ulla singulis praeter communem quae est candida. totisque sucus et caro est, iis praecipue quibus parvolum inest ligni. magna et bacis differentia: aliae namque sunt olivis, lauris et alio modo loto, cornis, alio myrtis, lentisco. aquifolio enim ac

-- --

spinae sine suco, medioque etiamnum genere inter bacas acinosque cerasis. pomum iis primo candidum et fere omnibus bacis; mox aliis virescit, ut olivis, lauris, rubet vero moris, cerasis, cornis. dein nigrescit moris, cerasis, olivis.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 15.32 Plin. Nat. 15.33 (English) >>Plin. Nat. 15.34

Powered by PhiloLogic