Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 15.33 Plin. Nat. 15.34 (English) >>Plin. Nat. 15.35

15.34

cerasi ante victoriam mithridaticam l. luculli non fuere in italia, ad urbis annum dclxxx. is primum invexit e ponto, annisque cxx trans oceanum in britanniam usque pervenere; eadem ut diximus in aegypto nulla cura potuere gigni. cerasorum aproniana maxime rubent, nigerrima sunt lutatia, caeciliana vero et rotunda. iunianis gratus sapor, sed paene tantum sub arbore sua, adeo teneris, ut gestatum non tolerent. principatus duracinis quae pliniana campania appellat, in belgica vero lusitanis, in ripis etiam rheni. tertius iis colos e nigro ac rubenti viridique, similis maturescentibus semper. minus quinquennium est quod prodiere quae vocant laurea, non ingratae amaritudinis, insitae in lauru. sunt et macedonica, parvae arboris raroque tria cubita excedentis, et minore etiamnum frutice chamaecerasi. inter prima hoc e pomis colono gratiam annuam refert. septentrione frigidisque gaudet, siccatur etiam sole conditurque ut oliva cadis. quae cura et cornis atque etiam lentisco adhibetur.

-- --

ne quid non hominis ventri natum esse videatur, miscentur sapores et alio alius placere cogitur; miscentur vero et terrae caelique tractus: in alio cibi genere india advocatur, in alio aegyptus, creta, cyrene singulaeque terrae. nec cessat in veneficiis vita, dum modo omnia devoret. planius hoc fiet in herbarum natura.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 15.33 Plin. Nat. 15.34 (English) >>Plin. Nat. 15.35

Powered by PhiloLogic