Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 15.34 Plin. Nat. 15.35 (English) >>Plin. Nat. 15.36

15.35

interim quae sunt communia et pomis omnibusque sucis saporum genera xiii reperiuntur: dulcis, suavis, pinguis, amarus, austerus, acer, acutus, acerbus, acidus, salsus. praeter haec tria sunt genera mirabili maxime natura: unum in quo plures pariter sentiuntur sapores, ut vinis; namque in iis et austerus et acutus et dulcis et suavis, omnes alieni. alterum est genus in quo sit et alienus quidem, sed et suus quidam ac peculiaris, ut in lacte; si quidem inest ei quod tamen iure dici dulce et pingue et suave non possit, optinente lenitate, quae ipsa succedit in saporis vicem. nullus hic aquis nec sucus, ut tamen eo ipso fiat aliquis ac suum genus faciat. sentiri quidem aquae saporem ullum sucumve vitium est. magnum his omnibus in odore momentum et magna cognatio; qui et ipse nullus est aquis aut, si sentitur omnino, vitium est. mirum tria naturae praecipua elementa sine sapore esse, sine odore, sine suco: aquas, aƫra, ignes.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 15.34 Plin. Nat. 15.35 (English) >>Plin. Nat. 15.36

Powered by PhiloLogic