Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 15.35 Plin. Nat. 15.36 (English) >>Plin. Nat. 15.37

15.36

ergo sucorum vinosi piro, moro, myrto,

-- --

minime, quod miremur, uvis; pingues olivae, lauro, nuci iuglandi, amygdalis; dulces uvis, ficis, palmis; aquosus prunis. magna differentia et in colore suci: sanguineus moris, cerasis, cornis, uvis nigris; idem albis candidus, lacteus in capite ficis, in corpore non item, spumeus malis, nullus persicis, cum praesertim duracina suco abundent. sed quis eius ullum dixerit colorem sua et in odore miracula: malis acutus, persicis dilutus, dulcibus nullus. nam et vinum tale sine odore, tenue odoratius multoque celerius talia ad usum veniunt quam pinguia. quae odorata, non eadem in gustu tenera, quia non sunt pariter odor et sapor. quam ob rem citreis odor acerrimus, sapor asperrimus, quadamtenus et cotoneis, nullusque odor ficis.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 15.35 Plin. Nat. 15.36 (English) >>Plin. Nat. 15.37

Powered by PhiloLogic