Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 15.38 Plin. Nat. 15.39 (English) >>Plin. Nat. 15.40

15.39

arbor ipsa in europae citeriore caelo, quod a cerauniis montibus incipit, primum cerceis in elpenoris tumulo visa traditur graecumque ei nomen remanet, quo peregrinam esse apparet. fuit, ubi nunc roma est, iam cum conderetur; quippe ita traditur, myrtea verbena romanos sabinosque, cum propter raptas virgines dimicare voluissent,

-- --

depositis armis purgatos in eo loco qui nunc signa veneris cluacinae habet; cluere enim antiqui purgare dicebant. et in ea quoque arbore suffimenti genus habetur, ideo tum electa, quoniam coniunctioni et huic arbori venus praeest, haud scio an prima etiam omnium in locis publicis romae sata, fatidico quidem et memorabili augurio. inter antiquissima namque delubra habetur quirini, hoc est ipsius romuli. in eo sacrae fuere myrti duae ante aedem ipsam per longum tempus, altera patricia appellata, altera plebeia. patricia multis annis praevaluit exuberans ac laeta; quamdiu senatus quoque floruit, illa ingens, plebeia retorrida ac squalida. quae postquam evaluit flavescente patricia, a marsico bello languida auctoritas patrum facta est ac paulatim in sterilitatem emarcuit maiestas. quin et ara vetus fuit veneri myrteae, quam nunc murciam vocant.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 15.38 Plin. Nat. 15.39 (English) >>Plin. Nat. 15.40

Powered by PhiloLogic