Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 15.3 Plin. Nat. 15.4 (English) >>Plin. Nat. 15.5

15.4

oliva constat nucleo, oleo, carne, amurca. sanies

-- --

haec est eius amara; fit ex aquis, ideo siccitatibus minima, riguis copiosa. suus quidem olivae sucus oleum est, idque praecipue ex inmaturis intellegitur, sicut in omphacio docuimus. augetur oleum ab arcturi exortu in a. d. xvi kal. oct., postea nuclei increscunt et caro. tum si etiam copiosi imbres accessere, vitiatur oleum in amurcam. huius color olivam cogit nigrescere, ideoque incipiente nigritia minimum amurcae, ante eam nihil est. error hominum falsus existimantium maturitatis initium quod est vitii proximum, deinde quod oleum crescere olivae carne arbitrantur, cum sucus omnis in corpus abeat lignumque intus grandescat. ergo tum maxime rigantur; quod ubi cura multisve imbribus accidit, oleum absumitur nisi consecuta serenitate quae corpus extenuet. omnino enim, ut theophrasto placet, et olei causa calor est, quare in torcularibus etiam ac cellis multo igni quaeritur. tertia est culpa in parsimonia, quoniam propter inpendium decerpendi expectatur ut decidant olivae. qui medium temperamentum in hoc servant, perticis decutiunt cum iniuria arborum sequentisque anni damno. quippe olivantibus lex antiquissima fuit: "oleam ne stringito neve verberato." qui cautissime agunt, harundine levi ictu

-- --

nec adversos percutiunt ramos. sic quoque alternare fructus cogitur decussis germinibus, nec minus si expectetur ut cadant; haerendo enim ultra suum tempus absumunt venientibus alimentum et detinent locum. argumentum est quod nisi ante favonium collectae novas vires resumunt et difficilius cadunt.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 15.3 Plin. Nat. 15.4 (English) >>Plin. Nat. 15.5

Powered by PhiloLogic