Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 15.43 Plin. Nat. 15.44 (English) >>Plin. Nat. 15.45

15.44

sunt et circa Divum Augustum eventa eius digna memoratu. namque liviae drusillae, quae postea augusta matrimonii nomen accepit, cum pacta esset illa caesari, gallinam conspicui candoris sedenti aquila ex alto abiecit in gremium inlaesam, intrepideque miranti accessit miraculum. quoniam teneret in rostro laureum ramum onustum suis bacis, conservari alitem et subolem iussere haruspices ramumque eum seri ac rite custodiri: quod factum est in villa caesarum fluvio tiberi inposita iuxta nonum lapidem flaminiae viae, quae ob id vocatur ad gallinas, mireque silva provenit. ex ea triumphans postea caesar laurum in manu tenuit coronamque capite gessit, ac deinde imperatores caesares cuncti. traditusque mos est ramos quos tenuerunt serendi, et durant silvae nominibus suis discretae, fortassis ideo mutatis triumphalibus. unius arborum latina lingua nomen inponitur viris, unius folia distinguntur appellatione; lauream enim vocamus. durat et in urbe inpositum loco, quando loretum in aventino vocatur ubi silva laurus fuit. eadem purificationibus adhibetur, testatumque sit obiter et ramo eam seri, quoniam dubitavere democritus atque theophrastus.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 15.43 Plin. Nat. 15.44 (English) >>Plin. Nat. 15.45

Powered by PhiloLogic