Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 15.4 Plin. Nat. 15.5 (English) >>Plin. Nat. 15.6

15.5

primae ergo ab autumno colliguntur vitio operae, non naturae, posia cui plurimum carnis, mox orchites cui olei, post radius. has enim ocissime occupatas, quia sunt tenerrimae, amurca cogit decidere. differuntur vero etiam in martium mensem callosae, contra umorem pugnaces ob idque minimae, licinia, cominia, contia, sergia, quam sabini regiam vocant, non ante favonii adflatum nigrescentes, hoc est a. d. vi id. feb. tunc arbitrantur eas maturescere, et quoniam probatissimum ex iis fiat oleum, accedere etiam ratio pravitati videtur feruntque frigore austeritatem fieri, sicut copiam maturitate, cum sit illa bonitas non temporis, sed generis tarde putrescentium in amurcam. similis error collectam servandi in tabulatis nec prius quam sudet premendi, cum omni mora oleum decrescat, amurca augeatur. itaque vulgo non amplius senas libras singulis modiis exprimi dicunt. amurcae mensuram nemo agit, quanto ea copiosior reperiatur in eodem genere diebus adiectis. omnino invictus error et publicus tumore olivae crescere oleum

-- --

existimandi, cum praesertim nec magnitudine copiam olei constare indicio sint quae regiae vocantur, ab aliis maiorinae, ab aliis babbiae, grandissimae alioqui, minimo suco. et in aegypto carnosissimis olei exiguum, decapoli vero syriae perquam parvae, nec cappari maiores, carne tamen commendantur. quam ob causam italicis transmarinae praeferuntur in cibis, cum oleo vincantur, et in ipsa italia ceteris picenae et sidicinae. sale illae privatim condiuntur et ut reliquae amurca sapave, nec non aliquae oleo suo et sine arcessita commendatione purae innatant, colymbades. franguntur eaedem herbarumque viridium sapore condiuntur. fiunt et praecoques ferventi aqua perfusae quamlibeat inmaturae; mirumque dulcem sucum olivas bibere et alieno sapore infici. purpureae sunt et in iis, ut uvis, in nigrum colorem transeuntibus posiis. sunt et superbae praeter iam dicta genera. sunt et praedulces, per se tantum siccatae uvisque passis dulciores, admodum rarae in africa et circa emeritam lusitaniae. oleum ipsum sale vindicatur a pinguitudinis vitio. cortice oleae conciso odorem accipit. medicatio alias ut vino; palati gratia nulla est nec tam

-- --

numerosa differentia: tribus ut plurimum bonitatibus distat. odor in tenui argutior, et is tamen etiam in optimo brevis.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 15.4 Plin. Nat. 15.5 (English) >>Plin. Nat. 15.6

Powered by PhiloLogic